The Bible Software
bible.softwareTimotheum iTimotheum i 1 › Timotheum i 1:13

Timotheum i 1:13

qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. + 1.13 Sed misericordiam Dei. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. Misericordiam consecutus sum, ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiæ ponitur causa misericordiæ non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who was before a blasphemer, and a persecutor, and injurious: but I obtained mercy, because I did it ignorantly in unbelief.

In Context

12Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: + 1.12 Gratias ago ei qui, etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quæ ostendit legem post Evangelium inutiliter duci.

14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. + 1.14 Superabundavit. Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et iste sermo est fidelis, id est verus et acceptabilis, quia utilis.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

Leviticus 13:16Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

Hosea 2:23Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.

Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

Acts 3:17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. + 3.17 Per ignorantiam. Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et præscientia Dei.

Acts 9:1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.

Acts 9:13Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 1:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 1:12Timotheum i 1Timotheum i 1:14 →