Acts 9:1
Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 8:3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. + 8.3 Saulus. RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii.
Acts 22:3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: + 22.3 Natus in Tarso. BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis. In Græco: Æmulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..
1 Corinthians 15:9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
Philippians 3:6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.