Timotheum i 3:1
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. + 3.1 Bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This is a true saying, If a man desire the office of a bishop, he desireth a good work.
In Context
Cross References
Luke 15:10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Ephesians 4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: + 4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.
1 Thessalonians 5:14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
1 Timothy 3:2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, + 3.2 Irreprehensibilem. Idem quod ad Titum, sine crimine. Res pene contra naturam, ut sine peccato: sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. Unius uxoris virum, etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. Sobrium, etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.
2 Timothy 2:11Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: + 2.11 Fidelis sermo. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.