The Bible Software
bible.softwareTimotheum IiTimotheum Ii 2 › Timotheum Ii 2:11

Timotheum Ii 2:11

Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: + 2.11 Fidelis sermo. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is a faithful saying: For if we be dead with him, we shall also live with him:

In Context

10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. + 2.10 Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem.

12si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:

Read all of Timotheum Ii 2

Cross References

Romans 6:5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.

2 Corinthians 4:10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. + 4.10 Semper mortificationem, etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, et iterum: Per tribulationes, etc. Manifestetur. Quidam enim de resurrectione dubitabant.

Galatians 2:19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. + 2.19 Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.

1 Thessalonians 4:17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

1 Timothy 1:15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. + 1.15 Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.

Titus 3:8Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 2:10Timotheum Ii 2Timotheum Ii 2:12 →