Timotheum i 3:5
Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For if a man know not how to rule his own house, how shall he take care of the church of God?)
In Context
4suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
Cross References
1 Samuel 2:29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?
Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Ephesians 1:22Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, + 1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..
Ephesians 5:32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. + 5.32 Sacramentum hoc magnum. Ne aliquis putaret in viro esse et uxore, secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque mixtionem, addit: Ego dico in Christo, etc., secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia, accipitur quod dictum est: Non jam duo, sed una caro sunt, et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quædam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa: quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens, ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hujus spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione conjugii ad litteram dicitur