Timotheum i 3:6
Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. + 3.6 Ne in superbiam. Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quæ est ruina diaboli, incidunt qui puncto horæ necdum discipuli, fiunt magistri. Oportet autem, etc. Hæc clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judæis, gentibus, hæreticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Not a novice, lest being lifted up with pride he fall into the condemnation of the devil.
In Context
5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
Cross References
Deuteronomy 8:14elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,
2 Kings 14:10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
2 Chronicles 32:25Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
Proverbs 18:12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Isaiah 2:12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.
Daniel 11:12Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.