Timotheum i 4:3
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. + 4.3 Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
Cross References
Genesis 9:3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Ecclesiastes 5:18Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Matthew 14:19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. + 14.19 Acceptis quinque, etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.
Luke 24:30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. + 24.30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
Acts 27:35Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.