The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 9 › Genesis 9:3

Genesis 9:3

Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every moving thing that liveth shall be meat for you; even as the green herb have I given you all things.

In Context

2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. + 9.2 Et terror vester, etc. GREG. libr. II Moral. c. 11 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quærunt utilitatem.

4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. + 9.4 Carnem cum sanguine. ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem.

Read all of Genesis 9

Cross References

Leviticus 11:1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 11.1 Locutus est Dominus. ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes.

Deuteronomy 12:15Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:

Psalms 104:14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1

Romans 14:3Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. + 14.3 Is qui manducat. Supra præcepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic præcipit non spernere. Non judicet. AUG., lib. II de Ser. Dom. in monte. De manifestis judicandum, non de ocultis, etc., usque ad quicunque humani cibi indifferenter sumi.

Romans 14:17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: + 14.17 Non est enim regnum Dei esca et potus. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant

1 Corinthians 10:23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. + 10.23 Omnia mihi licent. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 9:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 9:2Genesis 9Genesis 9:4 →