The Bible Software
bible.softwareTimotheum iTimotheum i 4 › Timotheum i 4:5

Timotheum i 4:5

sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. + 4.5 Sanctificatur. Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animæ vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For it is sanctified by the word of God and prayer.

In Context

4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:

6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

Read all of Timotheum i 4

Cross References

Genesis 1:25Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, + 1.25 Et fecit Deus bestias terræ, etc. BEDA in Hexæm. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: Imitatores mei estote, etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quæ intelligant cœlestia.

Luke 4:4Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. + 4.4 Scriptum est. Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitati quam potentia, nihil pro diaboli arbitrio, nec declarandæ virtutis consideratione faciendum.

1 Corinthians 7:14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. + 7.14 Sanctificatus est. Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin. Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.

Titus 1:15Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. + 1.15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 4:4Timotheum i 4Timotheum i 4:6 →