2 Chronicles 11:4
Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin:
5Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.
Cross References
Genesis 13:8Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
2 Samuel 2:26Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? + 2.26 An ignoras quod periculosa sit desperatio? In Hebræo habetur: An ignoras quod amarus erit finis, si populum delere niteris?
1 Kings 22:36et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
2 Chronicles 25:7Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël: non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim:
Psalms 33:11Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. + 33.11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. 1
Acts 7:26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? + 7.26 Apparuit illis. RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judæis et infidelibus qui resistebant apostolis.