2 Chronicles 15:13
Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,
Cross References
Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
Exodus 22:20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
Deuteronomy 17:2Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, + 17.2 Cumque reperti fuerint. Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturæ; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse prævidit.
1 Kings 18:40Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. + 18.40 Apprehendite. RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impœnitens cor eorum.
Job 34:19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
Zephaniah 1:6et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.