2 Chronicles 18:1
Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now Jehoshaphat had riches and honour in abundance, and joined affinity with Ahab.
In Context
Cross References
1 Kings 21:25Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
1 Kings 22:45Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
2 Kings 8:26Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
2 Chronicles 1:11Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem:
2 Chronicles 17:12Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: