The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 18 › 2 Chronicles 18:2

2 Chronicles 18:2

Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. + 18.2 Descenditque, etc. Hi sunt hæresiarchæ qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis præcipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad hæreticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectæ fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3.. Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetæ qui Asa increpaverat arguitur, qui impio præbuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur. GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. 1. Solium Domini angelicæ potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad pœnam, quanto securius viveret in culpa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after certain years he went down to Ahab to Samaria. And Ahab killed sheep and oxen for him in abundance, and for the people that he had with him, and persuaded him to go up with him to Ramoth-gilead.

In Context

1Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.

3Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.

Read all of 2 Chronicles 18

Cross References

Deuteronomy 4:43Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse.

1 Kings 1:9Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.

1 Kings 17:7Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.

2 Kings 9:1Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. + 9.1 Vade. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectores illius interficeret.

Nehemiah 13:6In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. + 13.6 In omnibus his. BED., ibid. Hæc sententia, etc., usque ad quæ reversus Nehemias mox exstirpavit.

Luke 17:27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. + 17.27 Edebant, etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturæ posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem. Allegorice: Nœ arcam ædificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii præsentia sua illustrat. Sed dum arca ædificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, æterna damnatione plectuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 18:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 18:12 Chronicles 182 Chronicles 18:3 →