2 Chronicles 18:11
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 18:12Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
Proverbs 24:24Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.
Revelation 16:13Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. + 16.13 Vidi. Effusionem phialæ super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excæcationem præcipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos dæmones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranæ in luto morantur, et garrulæ sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.