Apocalypsis 16:13
Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. + 16.13 Vidi. Effusionem phialæ super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excæcationem præcipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos dæmones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranæ in luto morantur, et garrulæ sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:6Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti.
Psalms 105:30Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. + 105.30 Et stetit Phinees. CASS. Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat. 1
1 Timothy 4:1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, + 4.1 Spiritus autem manifeste dicit. Quæ sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiæ; non tacet dicens futuros pestiferæ doctrinæ viros, ut præmonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed Spiritus manifeste dicit. Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas.
2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.
Revelation 12:3Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem, + 12.3 Draco magnus. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur. Et cornua decem, etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant.
Revelation 13:1Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ. + 13.1 Et vidi, etc. Bestia hæc spiritualiter est Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum. Capita septem et cornua decem. Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit. Nomina blasphemiæ. Variis hæresibus erat bestia plena, vel variis simulationibus occultans vitia.