The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 18 › 2 Chronicles 18:3

2 Chronicles 18:3

Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Ahab king of Israel said unto Jehoshaphat king of Judah, Wilt thou go with me to Ramoth-gilead? And he answered him, I am as thou art, and my people as thy people; and we will be with thee in the war.

In Context

2Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. + 18.2 Descenditque, etc. Hi sunt hæresiarchæ qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis præcipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad hæreticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectæ fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3.. Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetæ qui Asa increpaverat arguitur, qui impio præbuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur. GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. 1. Solium Domini angelicæ potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad pœnam, quanto securius viveret in culpa.

4Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.

Read all of 2 Chronicles 18

Cross References

2 Kings 3:7Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.

2 John 1:10Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. + 1.10 Nec Ave ei dixeritis. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 18:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 18:22 Chronicles 182 Chronicles 18:4 →