The Bible Software
bible.software2 John2 John 1 › 2 John 1:10

2 John 1:10

Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. + 1.10 Nec Ave ei dixeritis. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If there come any unto you, and bring not this doctrine, receive him not into your house, neither bid him God speed:

In Context

9Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. + 1.9 Et non permanet. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit.

11Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.

Read all of 2 John 1

Cross References

Psalms 129:8Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.]

1 Corinthians 5:11Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. + 5.11 Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.

Galatians 1:8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. + 1.8 Sed licet nos, etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Præterquam quod. AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Anathema sit. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.

2 Thessalonians 3:14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:

Titus 3:10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: + 3.10 Hæreticum hominem. Hæreticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suæ legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 John 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 John 1:92 John 12 John 1:11 →