2 Chronicles 2:17
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti. + 2.17 Numeravit igitur, etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Isræl, etc. RAB. usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt. Tria millia et sexcenti. In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis præpositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiæ, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 5:13Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. + 5.13 Elegitque rex Salomon. BEDA, ut supra, cap. 3. Non frustra operarios de omni Isræl elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Operarios de omni Isræl, et erat indictio triginta millia virorum. Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judæis, quia non fecit quemquam servire de Isræl.
1 Chronicles 22:2Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
2 Chronicles 8:7Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,