The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 8 › 2 Chronicles 8:7

2 Chronicles 8:7

Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As for all the people that were left of the Hittites, and the Amorites, and the Perizzites, and the Hivites, and the Jebusites, which were not of Israel,

In Context

6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. + 8.6 Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.

8de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.

Read all of 2 Chronicles 8

Cross References

Deuteronomy 7:1Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: + 7.1 Gentes multas. Septem gentes sunt septem principalia vitia, quæ per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, cum deleverit gentes multas coram te. Numerosior enim est, quam Isræl, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, hæreses, jactantia, et præsumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Hæc cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hæ pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quæ summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Isrælis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiæ, salutaris lætitia; acediæ locum incolat fortitudo; locum superbiæ, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Isræl, id est, animæ Deum videntes. Cum vero Abrahæ de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judæorum, errore hæreticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Ægypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur. Hætheum et Gergezæum, etc. HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3. Hethæum, etc., usque ad id est, calcatum sive præsepe eorum. Septem gentes. Abrahæ permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Isræl transirent ad Jordanem, jam tres deletæ erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horræos; Cappadocesve partem Hevæorum. Et robustiores. Spiritales nequitiæ subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum.

2 Chronicles 2:16Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem. + 2.16 Nos autem, etc. RAB. Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiæ illos adunare, de quo dicitur: Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat Matth. 3..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 8:62 Chronicles 82 Chronicles 8:8 →