2 Chronicles 20:1
Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. + 20.1 De Ammonitis. Idumæos significat, sed scriptor historiæ maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 4:41Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
2 Chronicles 19:11Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
2 Chronicles 32:1Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
Isaiah 7:1Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt + 7.1 Et factum est in diebus Achaz, etc. HIER. Quæ scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur. Achaz. Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare æneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: Et surrexerunt adversus eum inimici II Par. 28.. Ascendit, secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.
Isaiah 16:6Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. + 16.6 Sedebit super illud. Quiescens et judicans, super corda bonorum. Audivimus superbiam Moab. More Scripturæ, quia læta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione terret. Et indignatio. ID. Contra Deum in cœlum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones. Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium.