Isaiah 16:6
Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. + 16.6 Sedebit super illud. Quiescens et judicans, super corda bonorum. Audivimus superbiam Moab. More Scripturæ, quia læta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione terret. Et indignatio. ID. Contra Deum in cœlum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones. Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 15:1Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. + 15.1 Onus Moab. Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab. HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt.
Isaiah 28:15Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isaiah 44:25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
Jeremiah 48:26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Jeremiah 48:42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
Amos 2:1[Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.