2 Chronicles 23:1
Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:3Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
2 Kings 12:7Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. + 12.7 Ad instaurationem templi reddite eam, etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..
Nehemiah 9:38Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri. + 9.38 Super omnibus ergo his. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Ostendit quanta devotione omnes personæ eorum novum post festa scenopegiæ conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos divino fœderi conjungerent, et fœderis sancti conditionem sermone firmarent et scripto; et sic ab impiorum consortio separati, securiores replerent opus, quod dudum cœperant, id est, ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.