Nehemiæ 9:38
Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri. + 9.38 Super omnibus ergo his. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Ostendit quanta devotione omnes personæ eorum novum post festa scenopegiæ conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos divino fœderi conjungerent, et fœderis sancti conditionem sermone firmarent et scripto; et sic ab impiorum consortio separati, securiores replerent opus, quod dudum cœperant, id est, ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 15:12Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
2 Chronicles 29:10Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Ezra 10:3percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
Nehemiah 10:29omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus: