2 Chronicles 26:18
restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.
Numbers 16:39Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: + 16.39 Tulit. ORIG., hom. 9 in Num. Apud Deum nihil est otiosum, etc., usque ad cum universorum cineribus disperirent?
Numbers 18:7Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. + 18.7 Tu autem et filii. ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
Jeremiah 13:18Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ. + 13.18 Dic regi et dominatrici. HIER. Verbum Hæbræum Gebira, Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione dæmonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est.