The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 18 › Numbers 18:7

Numbers 18:7

Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. + 18.7 Tu autem et filii. ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore thou and thy sons with thee shall keep your priest’s office for every thing of the altar, and within the vail; and ye shall serve: I have given your priest’s office unto you as a service of gift: and the stranger that cometh nigh shall be put to death.

In Context

6Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.

Read all of Numbers 18

Cross References

Exodus 28:1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.

Leviticus 7:35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, + 7.35 Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.

Leviticus 16:12assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: + 16.12 De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.

Numbers 3:10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. + 3.10 Externus. ID. Alienigena qui tetigerit, morietur. Quærendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur.

Numbers 16:5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.

Numbers 18:4Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 18:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 18:6Numbers 18Numbers 18:8 →