2 Chronicles 26:21
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
Cross References
Numbers 5:2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: + 5.2 Omnem leprosum. Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.
Numbers 12:15Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
2 Kings 15:5Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.