bible.software › Numbers › Numbers 12 › Numbers 12:15
Numbers 12:15
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Miriam was shut out from the camp seven days: and the people journeyed not till Miriam was brought in again.
In Context
14Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. + 12.14 Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem, etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlæ, et sicut sputum reputatæ sunt Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cæteræ gentes, quæ ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum cœlestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quæ gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine cœlesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturæ visibilis videntur productæ esse substantiæ; tunc enim quæ non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quædam secreta et Deo soli cognita dispensatione quæ tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Isræl, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. Septem diebus: et populus non est motus de loco illo. ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanæ mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum pœnitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per pœnitentiam supplicantes ei.
Read all of Numbers 12
Cross References
Genesis 9:21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. + 9.21 Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.
Deuteronomy 24:8Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. + 24.8 Plagam lepræ. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziæ qui sacerdotium usurpavit.
Micah 6:4Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
Habakkuk 3:2[Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 12:15