The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 26 › 2 Chronicles 26:9

2 Chronicles 26:9

Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. + 26.9 Super portam vallis. RAB. Hæc est porta Ephraim, etc., usque ad de hac autem porta et aliis portis Jerusalem in Esdra sequentes Bedam abunde diximus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover Uzziah built towers in Jerusalem at the corner gate, and at the valley gate, and at the turning of the wall, and fortified them.

In Context

8Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.

10Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.

Read all of 2 Chronicles 26

Cross References

2 Chronicles 25:23Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.

Nehemiah 2:15Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. + 2.15 Considerabam murum Jerusalem. Diversa destructæ urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est sæpius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiæ quiescentibus cæteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quæ vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portæ sunt igni consumptæ, cum hi qui aliis introitum vitæ pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum cæteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt.

Nehemiah 3:19et ædificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli. + 3.19 Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hucusque primus civitatis murus exstruitur, etc., usque ad in quo interni arbitrii oculos offendamus. Contra ascensum, etc. Hic est Christus qui in fide sua et dilectione Judæorum populum adunavit et gentium: unde lapis angularis dicitur. Contra cujus ascensum mensura secunda ædificatur, cum per munditiam piæ cogitationis ad visionem ejus tendimus, cum etiam in hac vita retenti crebro visionis ejus desiderio suspiramus. Sequuntur plurimi structorum ordines, qui mensuram secundam ædificasse narrantur: quia maxima Ecclesiæ structura est in munimine interioris virtutis, cum scilicet omni custodia munimus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Singula vero ad intelligentiam spiritualem trahere nimis longum est.

Zechariah 14:10Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 26:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 26:82 Chronicles 262 Chronicles 26:10 →