The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 2 › Nehemiæ 2:15

Nehemiæ 2:15

Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. + 2.15 Considerabam murum Jerusalem. Diversa destructæ urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est sæpius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiæ quiescentibus cæteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quæ vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portæ sunt igni consumptæ, cum hi qui aliis introitum vitæ pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum cæteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then went I up in the night by the brook, and viewed the wall, and turned back, and entered by the gate of the valley, and so returned.

In Context

14Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.

16Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.

Read all of Nehemiæ 2

Cross References

2 Samuel 15:23Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum.

Nehemiah 3:13Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zanoë: ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. + 3.13 Et portam vallis. BEDA, ubi supra. Vallis Josaphat, quæ et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernæ refectionis. Et portam vallis. ID., ibid. Bene post portam veterem et murum latioris plateæ ædificatur porta vallis, quia post rudimenta catholicæ fidei quæ per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Et mille. ID., ibid. Ferunt quia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiæ inutilis locutionis et etiam superfluæ cogitationis ejiciant.

John 18:1Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. + 18.1 Ubi erat. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 2:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 2:14Nehemiæ 2Nehemiæ 2:16 →