Ii Paralipomenon 26:8
Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 26
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Deuteronomy 2:19et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
1 Samuel 11:1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. + 11.1 RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.
2 Samuel 8:13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: + 8.13 Cæsis. HIERON. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia cæsa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.
1 Chronicles 14:17Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
2 Chronicles 20:1Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. + 20.1 De Ammonitis. Idumæos significat, sed scriptor historiæ maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.