The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 27 › 2 Chronicles 27:3

2 Chronicles 27:3

Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. + 27.3 Ipse ædificavit portam, etc. Quæ in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebræos et ab eis porta Joatham quia ipse ædificavit eam usque hodie nuncupatur. Ophel. Turris erat non longe a templo, miræ altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michæa scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiæ Sion Mich. 4, 8: In Hebræo habetur, turris Ophel. Turris Ophel eminentiam Scripturæ significat, quæ in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiæ magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suæ incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur Joan. 10.. Hæc porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112., etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He built the high gate of the house of the LORD, and on the wall of Ophel he built much.

In Context

2Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat.

4Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.

Read all of 2 Chronicles 27

Cross References

2 Chronicles 33:14Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:

Jeremiah 20:2Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 27:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 27:22 Chronicles 272 Chronicles 27:4 →