bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 27 › 2 Chronicles 27:4
2 Chronicles 27:4
Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Moreover he built cities in the mountains of Judah, and in the forests he built castles and towers.
In Context
3Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. + 27.3 Ipse ædificavit portam, etc. Quæ in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebræos et ab eis porta Joatham quia ipse ædificavit eam usque hodie nuncupatur. Ophel. Turris erat non longe a templo, miræ altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michæa scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiæ Sion Mich. 4, 8: In Hebræo habetur, turris Ophel. Turris Ophel eminentiam Scripturæ significat, quæ in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiæ magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suæ incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur Joan. 10.. Hæc porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112., etc.
5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
Read all of 2 Chronicles 27
Cross References
Joshua 14:12Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. + 14.12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.
2 Chronicles 14:7Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
2 Chronicles 26:9Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. + 26.9 Super portam vallis. RAB. Hæc est porta Ephraim, etc., usque ad de hac autem porta et aliis portis Jerusalem in Esdra sequentes Bedam abunde diximus.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 27:4