The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 33 › 2 Chronicles 33:14

2 Chronicles 33:14

Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now after this he built a wall without the city of David, on the west side of Gihon, in the valley, even to the entering in at the fish gate, and compassed about Ophel, and raised it up a very great height, and put captains of war in all the fenced cities of Judah.

In Context

13Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem.

Read all of 2 Chronicles 33

Cross References

1 Kings 1:33dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.

2 Chronicles 11:11Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.

2 Chronicles 27:3Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. + 27.3 Ipse ædificavit portam, etc. Quæ in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebræos et ab eis porta Joatham quia ipse ædificavit eam usque hodie nuncupatur. Ophel. Turris erat non longe a templo, miræ altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michæa scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiæ Sion Mich. 4, 8: In Hebræo habetur, turris Ophel. Turris Ophel eminentiam Scripturæ significat, quæ in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiæ magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suæ incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur Joan. 10.. Hæc porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112., etc.

2 Chronicles 32:30Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit.

Nehemiah 3:26Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. + 3.26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.

Isaiah 32:14Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum. + 32.14 Onagrorum. ID. Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quæ ibi longo tempore habitaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 33:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 33:132 Chronicles 332 Chronicles 33:15 →