The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 28 › 2 Chronicles 28:27

2 Chronicles 28:27

Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Ahaz slept with his fathers, and they buried him in the city, even in Jerusalem: but they brought him not into the sepulchres of the kings of Israel: and Hezekiah his son reigned in his stead.

In Context

26Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.

Read all of 2 Chronicles 28

Cross References

2 Chronicles 21:20Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum. + 21.20 Et octo annis regnavit, etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare cœpisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebræi dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.

2 Chronicles 26:23Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo. + 26.23 In agro regalium sepulcrorum. Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Hæretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sanctæ Ecclesiæ, nec memoria eorum inter catholicos habetur: quia erroribus maculati, et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.

2 Chronicles 33:20Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.

Isaiah 14:28In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: + 14.28 In anno quo mortuus. A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia prædicta et partim completa. Achaz. Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei juxta Septuaginta fieri poterat ad Prophetam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 28:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 28:262 Chronicles 28