2 Chronicles 29:1
Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
Cross References
1 Chronicles 3:13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
2 Chronicles 28:27Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
Isaiah 8:2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: + 8.2 Uriam, etc. ID. Urias, lux Domini; Zacharias, memoria Domini; Barachias, benedictio Domini; his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis, quæ de se dicta erant, disseruit.
Micah 1:1Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.