bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 29 › 2 Chronicles 29:2
2 Chronicles 29:2
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he did that which was right in the sight of the LORD, according to all that David his father had done.
In Context
1Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.
3Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. + 29.3 In ipso anno, etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiæ, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum prævaricationes, quæ sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..
Read all of 2 Chronicles 29
Cross References
2 Chronicles 17:3Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, + 17.3 Ambulavit in viis David, etc. RAB. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Uriæ, cujus peccati satisfactio æternam illi memoriam comparavit.
2 Chronicles 26:4Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.
2 Chronicles 34:2Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 29:2