2 Chronicles 29:12
Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:
Cross References
Numbers 3:17et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. + 3.17 Levi per nomina sua. Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum cœtibus angelorum unitur. Unde: Ego vos elegi de mundo Joan. 15.. Et alibi: Sed sunt sicut angeli Dei in cœlo Matth. 22.. Gerson et Caath et Merari. Tres filii Levi significant prædicatores sanctæ Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et sæculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitæ Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, etc. I Tim. 3.
Numbers 4:2Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, + 4.2 Tolle summam. ORIG. Cum in tres ordines dividantur filii Levi, etc., usque ad et purioribus sensibus et liberis a sæcularibus indicamus. ID. Alia littera, etc., usque ad ut faciat opera in tabernaculo testimonii.
1 Chronicles 6:44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, + 6.44 Ethan filius. Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari. Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctæ Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David prædicationem Evangelii toti mundo annuntiant.
1 Chronicles 23:7Filii Gerson: Leedan, et Semei.