Numbers 3:17
et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. + 3.17 Levi per nomina sua. Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum cœtibus angelorum unitur. Unde: Ego vos elegi de mundo Joan. 15.. Et alibi: Sed sunt sicut angeli Dei in cœlo Matth. 22.. Gerson et Caath et Merari. Tres filii Levi significant prædicatores sanctæ Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et sæculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitæ Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, etc. I Tim. 3.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And these were the sons of Levi by their names; Gershon, and Kohath, and Merari.
In Context
16Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
18Filii Gerson: Lebni et Semei.
Cross References
Exodus 6:16Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Numbers 15:5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
Numbers 24:1Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, + 24.1 Cumque, etc. ORIG. Cum nullum dæmonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Nequaquam abiit. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quæ de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.
Joshua 21:1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: + 21.1 Accesserunt. ADAM., hom. 25 in Jos. Omnes filii Isræl acceperunt sortes suas in terra, etc., usque ad et recumbet cum Abraham, cum Isaac et Jacob in regno cœlorum. ADAMANT. hom. 26. Supra dictum est, etc., usque ad orbem terræ implevit, et dona spiritalia credentibus tribuit.
1 Chronicles 6:16Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
Nehemiah 11:1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.