2 Chronicles 29:11
Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Cross References
Numbers 3:6Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, + 3.6 Applica tribum. AUG., quæst. 4 in Num. Accipe tribum Levi, etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Isræl.
Numbers 8:6Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos + 8.6 Tolle Levitas de me. Allegorice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii.
Numbers 18:2Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. + 18.2 Jure perpetuo. Quomodo potest æternum esse quod visibile est? Quæ enim videntur temporalia sunt I Cor. 5., primitiæ autem quæ offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est æternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quæ in occulto est, æterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et hæc ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judæus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima æterna dicuntur II Cor. 4..
1 Chronicles 6:34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
Galatians 6:7Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.