2 Chronicles 29:24
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, + 4.13 Quod si omnis turba. ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
Leviticus 8:15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
Leviticus 14:20et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. + 14.20 Ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui, etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimæ et summæ purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.
Ezra 6:17Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël. + 6.17 Et obtulerunt. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. Hircos caprarum. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in æternum cantabunt Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. Pro peccato. Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.
Ezekiel 45:17Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
Romans 5:10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. + 5.10 Inimici essemus. Non quoquomodo peccatores. Reconciliati sumus. Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato.