bible.software › Leviticus › Leviticus 14 › Leviticus 14:20
Leviticus 14:20
et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. + 14.20 Ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui, etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimæ et summæ purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the priest shall offer the burnt offering and the meat offering upon the altar: and the priest shall make an atonement for him, and he shall be clean.
In Context
19Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, + 14.19 Et faciet sacrificium, etc. Per ea quæ dicta sunt de delictis, possunt ea, quæ pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. Holocaustum, etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quædam enim a pollutione lepræ liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare præsentat.
21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, + 14.21 Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.
Read all of Leviticus 14
Cross References
Leviticus 14:8Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, + 14.8 Vestimenta sua. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. Purificatusque, vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Extra tabernaculum. Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 14:20