2 Chronicles 29:34
Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
Cross References
Numbers 8:15Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
Numbers 18:3Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.
2 Kings 12:6Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. + 12.6 Igitur usque. ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
2 Chronicles 29:5Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
2 Chronicles 30:15Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini:
2 Chronicles 35:11Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum: