Numbers 18:3
Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 1:53Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
Numbers 3:31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
Numbers 4:15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: + 4.15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.
Numbers 4:20Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. + 4.20 Alii nulla, etc. ORIG. In Ecclesiasticis quoque observationibus, etc., usque ad et in opus proferri ratio poposcerit.
Numbers 18:7Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. + 18.7 Tu autem et filii. ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.