2 Chronicles 29:7
Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Leviticus 24:2Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, + 24.2 Præcipe filiis Isræl. ISICH. Candelabrum evangelica vita, etc., usque ad ubi misericordes abscondunt thesauros.
2 Kings 16:17Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
2 Chronicles 29:3Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. + 29.3 In ipso anno, etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiæ, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum prævaricationes, quæ sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..