The Bible Software
bible.software1 Kings1 Kings 6 › 1 Kings 6:21

1 Kings 6:21

Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. + 6.21 Domum quoque ante oraculum. BED., ibid. Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, etc. Joan. XIV; 16.. Clavis aureis. ID., ibid. Clavi autem sunt præcepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait: Mihi autem adhærere Deo, etc. Psal. CXVIII, 72.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Solomon overlaid the house within with pure gold: and he made a partition by the chains of gold before the oracle; and he overlaid it with gold.

In Context

20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro. + 6.20 Porro oraculum. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.

22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro. + 6.22 Nihilque erat in templo. ID., ibid. Hæc in Paralipomenis plenius explicantur II Par. 3., etc., usque ad: et quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram Col. 3..

Read all of 1 Kings 6

Cross References

Exodus 26:29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. + 26.29 Ipsas quoque tabulas deaurabis ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. Quos operies laminis. ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.

Exodus 36:34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.

2 Chronicles 3:7Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus. + 3.7 Postes et parietes, etc. Texit, cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem, qui ait: Ego sum ostium, etc. Joan. 10. In Regum ita scriptum est: Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudis et viginti altitudinis III Reg. 3.. Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde: Oraculum in abditis id est, interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei præsentia revelabitur. Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat, qui oraculum ab æde exteriori segregat. Cœlavit cherubim. Habet hæc domus, sicut in Regum legitur, cælaturas eminentes, cum sancti opera virtutum non in oculto agant, sed exemplum omnibus præferunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Kings 6:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Kings 6:201 Kings 61 Kings 6:22 →