2 Chronicles 31:1
Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas. + 31.1 Fregerunt simulacra, etc. Post adventum Salvatoris, non solum in Jerusalem et in Juda, sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria, et diaboli corruit superbia. Et crescente numero fidelium, decrescit cultura dæmoniorum, donec in fine mundi obruatur mors novissima, et regnabit Dominus solus in die illa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:15Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. + 19.15 Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni
Deuteronomy 7:5Quin potius hæc facietis eis: aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite:
2 Kings 17:2Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.
2 Kings 23:2Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.
2 Chronicles 14:3Et confregit statuas, lucosque succidit:
2 Chronicles 30:1Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. + 30.1 Misit quoque, etc. HIERON. Cum omni Isræl publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant propter regiam dignitatem quæ erat in domo Ephraim.