Ii Paralipomenon 31:20
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 31
Cross References
2 Kings 20:3Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. + 20.3 Flevit itaque. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.
2 Chronicles 14:1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
Matthew 25:16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. + 25.16 Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.
Acts 24:16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
3 John 1:5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, + 1.5 Charissime, fideliter, etc. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis. Quidquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis, non pro vana gloria, sed fidem tuam operibus ostendis.