The Bible Software
bible.software3 John3 John 1 › 3 John 1:5

3 John 1:5

Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, + 1.5 Charissime, fideliter, etc. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis. Quidquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis, non pro vana gloria, sed fidem tuam operibus ostendis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beloved, thou doest faithfully whatsoever thou doest to the brethren, and to strangers;

In Context

4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. + 1.4 Majorem horum. Ideo gavisus sum, quia horum fratrum venientium non habeo majorem gratiam, id est: quando fratres veniunt ad me, in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo quam quando annuntiant filios meos (quos prædicando vel baptizando genui) veritatem rectæ fidei et operationis observare.

6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.

Read all of 3 John 1

Cross References

Matthew 25:16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. + 25.16 Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.

Luke 16:10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. + 16.10 Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.

Galatians 6:10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. + 6.10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.

1 Peter 4:10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 3 John 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 3 John 1:43 John 13 John 1:6 →