Matthew 25:16
Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. + 25.16 Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Cross References
1 Chronicles 13:1Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
2 Chronicles 15:8Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
2 Chronicles 19:4Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 33:15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem.
Nehemiah 5:14A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus. + 5.14 Per annos duodecim. BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus, dicens: Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum I Cor. 9.. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quæ ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quærere.