2 Chronicles 31:8
Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
9Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
Cross References
Judges 5:9[Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. + 5.9 Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3..
1 Kings 8:14Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël: omnia enim ecclesia Israël stabat.
1 Chronicles 29:9Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
2 Chronicles 6:3Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait:
Psalms 144:15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. + 144.15 Oculi omnium in te sperant, Domine. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. 1
Ephesians 1:3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, + 1.3 Benedictus. Præmissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo. Benedixit. Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personæ varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiæ suæ dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.